III. 2Loripedem rectus derideat.xxi
Et sane quam elegans est et plurimum habet figurae proverbialis illud apud Juvenalem :
[Sat.] Quo conveniet uti, quoties aliquis id aliis opprobrat mali, cui sit ipse obnoxius, aut aliena castigat vitia, a quibus ipse non sit immunis, perinde quasi claudus claudo claudicationis vitium per contumeliam objiciat. Oportet enim quam maxime vacare culpa, qui in alium paratus est dicere, et stultissimum est in alium jacere, quod in ipsum possit retorqueri.Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
[Sat.] Celebratur illud Leonis Byzantii, cui cum maledicus quispiam opprobrasset vitium oculorum, ipse gibbo deformatus : Humanum, inquit, convicium in me jecisti, cum ipse Nemesim in dorso portes.Quis tulerit Gracchos de seditione querentes ?
Si fur displiceat Verri, si homicida Miloni ?