II. 5. Te ipsum non alens canes alis. lxxxviii

Αὑτὸν οὐ τρέφων κύνας τρέφεις, id est Cum temetipsum non alas, canes alis, in eum dicebatur, qui cum per inopiam sibi, quae sunt ad vitam necessaria, suppeditare non posset, conaretur aut equos aut famulos habere domi. Apposite dicetur adversus istos, quibus cum ob rei familiaris angustiam vix suppetat, quo vitam sustineant, tamen per ambitionem conantur fastu vestium reliquoque strepitu potentes et opulentos imitari. Breviter, conveniet in omneis, qui, quae ad voluptatem aut splendorem pertinent, curant, neglectis his, quae magis sunt necessaria. Porro necessariis prima debetur cura, dignitati posterior : veluti si quis in eruditione comparanda laboret, vitae securus, de qua periclitetur.

Index Adagiorum