II. 5. Ipse semet canit. lxxxvi

Αὐτὸς αὑτὸν αὐλεῖ, id est Ipse suimet tibicen est, hoc est ipse, cujusmodi sit, factis ipsis declarat. Tibicines enim olim laudes fortium virorum decantabant. Proinde qui recte gestis sibi satis magnam gloriam comparat, quorsum huic necessum est conducere buccinatorem laudum suarum ? Adagium in utramlibet partem poterit applicari, bonam vel malam : Nihil huic opus tibicine, qui suis egregie gestis sat illustris est aut Nihil opus hujus vitam insectari, satis per se foedam atque infamem. Conveniet et in illos, qui semetipsos laudant, qui mos est gallis gallinaceis, etiam cum e pugna se proripuerint. Plato in Theaeteto : Φαινόμεθά μοι ἀλεκτρύονος ἀγενοῦς δίκην πρὶν νενικηκέναι ἀποπηδήσαντες ἀπὸ τοῦ ᾄδειν, id est Videmur mihi ignavi galli in morem, cum ante victoriam a sermone resilierimus, canere.

Index Adagiorum