I. 2. Summum fastigium imponere. xxxiii

Illud generalius est Summum fastigium imponere, pro eo, quod est : rem omnibus suis partibus absolvere. Exempla reperies apud Ciceronem libro Officiorum tertio, apud Plinium in epistolis aliquoties. Translatum ab aedificatoribus, qui perfecto demum aedificio fastigium aliquod solent imponere. Quibus sicuti fundamentum prima instituendi operis pars est, ita fastigium suprema est jam absoluti. Unde quemadmodum fundamenta jacere transferunt ad id, quod est instituere quippiam, itidem fastigium addere traducunt ad rei perfectionem summamque, ut vocant, manum. Huic confine quod a Graecis dicitur, Τὸν κολοφῶνα ἐπέθηκε, id est Colophonem imposuit.

Index Adagiorum