I. 2. Summam manum addere. xxxiv

Eandem vim habet Summam manum addere. Mirum ni metaphora ab artificibus translata, qui primum rude quoddam operis simulachrum effingunt atque hanc primam appellant manum, deinde formant expressius, postremo summa cura expoliunt atque hanc supremam seu summam manum vocant. Ovidius :

Nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,

Nesciat his summam si quis abesse manum.

Mox pro eodem dixit ultimam limam :

Ablatum mediis opus est incudibus illud,

Defuit et scriptis ultima lima meis.

Seneca ad Lucilium : Vino deditos delectat potatio extrema, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum imponit. Eadem figura dicimus nihil deesse praeter extremam manum. Exempla crebriora sunt apud scriptores quam ut hic referat repetere.

Index Adagiorum