Adagiorum Chiliades

I. 4Fenestram aperire et similes metaphorae.iii

Aperire fenestram pro eo, quod est : occasionem ac velut ansam ministrare. Terentius ἐν Ἑαυτὸν τιμωρουμένῳ

Hui

Quantam fenestram ad nequitiam patefeceris.

[Heaut., 481] Verum hoc non nisi in malam partem; illud etiam in bonam, Ianuam aperire Aperire januam. Plinius Suetonio Tranquillo : Atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa januam famae patefecit. [Epist., I, 18, 4] Plutarchus in libro de Osiride : Μεγάλας μὲν τῷ ἀθέῳ λεῲ κλισιάδας ἀνοίγοντας, [Is. et Osir., 360a] id est Magna impiae plebi repagula aperientes. Repagula aperire Ejusdem formae et illud Ciceronis pro Planco : Quanquam qua nolui janua in causam ingressus sum. [Planc., 3, 8] Item illa : aperire viam, praestruere viam, praecludere viam , jacere fundamenta, quorum alibi meminimus. Diverso quidem sensu philosophus quidam Cynicus dictus est θυρεπανοίκτης, quod in omnium aedes irrumperet reprehensurus si quid displiceret ; sed tamen ea vox torqueri potest ad eos, qui caeteris viam aperiunt.