Adagiorum Chiliades

II. 3Colophonem addidit.xlv

Τὸν κολοφῶνα ἐπέθηκεν, id est Colophonem addidit, dici consuevit, cum summa manus rei cuipiam imponitur, aut cum accedit id, sine quo negotium confici non potest. Originem adagionis indicat Strabo lib. Geographiae suae decimo quarto, scribens Colophonios olim cum navalibus copiis abundasse, tum equestribus usque adeo praecelluisse, ut ubicumque gentium bellum gereretur, quod confici non posset, Colophoniorum equitum auxilio profligaretur, atque inde vulgo natum proverbium : Κολοφῶνα ἐπέθηκεν, id est Colophonem addidit. [Geogr.] Refertur a Diogeniano proverbium. [Paroem.] Indicavit et Festus Pompeius, scribens colophonem dici solere, cum aliquid finitum significaretur, tametsi locum eum arbitror non vacare mendo. [Sign. Verb., Budapest p. 27, « colophon »] In eum sensum usus est Plato De legibus secundo : Ἐπὶ τοίνυν τῆς μέθης χρείᾳ τὸν κολοφῶνα πρῶτον ἐπιθῶμεν, [Leg., 673a] id est Itaque de usu temulentiae primum colophonem imponamus, etiam si apud Platonem legimus χορείᾳ, praecessit enim de chorea mentio. Ac mox : Οὗτος, ὦ ξένοι, ἡμῖν, εἰ ξυνδοκεῖ, κολοφὼν ἐπὶ τῷ περὶ οἴνου λόγῳ ῥηθέντι εἰρήσθω, [Leg., 674c] id est Hic nobis, hospites, si vobis idem videtur, colophon sermoni de vino habito dictus esto. Idem in epistola ad Dionysium tertia : Τὸν κολοφῶνα, ὦ θαυμάσιε, τοῖς ὑποσχέσεσιν ἁπάσαις νεανικώτατον ἐπέθηκας, [Epist., 3, 318b] id est Colophonem, vir praeclare, pollicitis omnibus maxime juvenilem imposuisti. Rursus in Theaeteto : Καὶ ἐπὶ τούτοις τὸν κολοφῶνα ἀναγκάζω προσβιάζων τὴν χρυσῆν σειράν, [Theaet.] id est Et ad haec adigo colophonem, vi compellens auream illam catenam. Sentit enim Socrates Homerum per auream catenam significasse solem, cujus motu servantur omnia, protinus interitura, si steterit. Praecipuum igitur argumentum, quo probet quiete corrumpi universa, motu servari, appellat colophonem. Item Aristides in Themistocle : Κἀνθαῦτα κολοφὼν τοῦ λόγου, [Quat.] id est Atque hic orationis summa. Plutarchus in libello De musica, tametsi stilus prope clamitat illius non esse : Τούτους τοὺς στίχους, ἀγαθὲ διδάσκαλε, κολοφῶνα τῶν περὶ τῆς μουσικῆς λόγων πεποίημαι, [Mus.] id est Hos versus, bone praeceptor, colophonem eorum, quae de musica disputata sunt, feci. Idem in libello De prudentia animantium dixit κορυφήν Ἵνα δὲ κορυφὴν ὁ λόγος ἐπιθεὶς ἑαυτῷ παύσηται, [De sollertia animalium] id est Ut autem oratio sibi fastigium imponens finem faciat. Gregorius Theologus in libello De fuga sua : Εἶμι γὰρ ἐπ᾿ αὐτὸν ἤδη τὸν κολοφῶνα τοῦ λόγου, [Apol.] id est Jam enim venio ad ipsum sermonis colophonem. Sunt qui admoneant proverbium usurpari de extremis malis. Ad eum modum usus videtur Chrysostomus in epistola ad Innocentium Romae episcopum. Hesychius admonet colophonem interdum dici graculum, quod, ut opinor, summis aedium fastigiis avis ea soleat imponi, velut admonens, juxta cornicem Hesiodiam, ut homines sibi componant nidos, neque enim semper fore aestatem. [Lex.] Latinis item dictum est apicem imponere. M Tullius in Catone majore : Apex autem senectutis est auctoritas. [Senect.] Reliqua pete a proverbio, quod alibi retulimus : Colophonium suffragium. Coronidem addere diximus alibi.