I. 2. Ad umbilicum ducere. xxxii

Exstant apud auctores aliquot absolvendi paroemiae, quarum de numero est illa Ad umbilicum ducere pro eo, quod est : librum finire atque absolvere. Sunt enim umbilici interprete Porphyrione ornamenta quaedam ossea aut lignea corneave umbilici nostri formam imitantia, quae voluminibus jam absolutis addebantur, atque hinc proverbialem figuram esse natam Ad umbilicum pervenit, id est ad finem. Horatius in Epodis :

Deus, deus nam me vetat

Inceptum celeres promissum carmen iambos

Ad umbilicum ducere.

Martialis in quarto Epigrammatum libro :

Ohe, jam satis est, ohe libelle,

Jam pervenimus usque ad umbilicos,

Tu procedere adhuc et ire quaeris.

Idem libro quinto :

Quae cedro decorata purpuraque

Nigris pagina crevit umbilicis.

Idem in tertio :

Cedro nunc licet ambules perunctus,

Et frontes gemino decens honore

Pictis luxurieris umbilicis.

Rursum in undecimo :

Explicitum nobis usque ad sua cornua librum,

Et quasi perfectum, Septitiane, refers.

Verum equidem haud scio possitne proverbium hoc alio quam ad librum aut Carmen transferri, nisi durior fiat metaphora.

Index Adagiorum