I. 1. Qui circa salem et fabam. xii

Περὶ ἅλα καὶ κύαμον, id est Juxta salem et fabam. In eos dicebatur, qui se simularent scire quod nescirent. Siquidem divini responsuri fabam et salem apponebant. Unde qui inter sese de rebus arcanis communicarent, τοὺς περὶ ἅλα καὶ κύαμον appellabant. Ad hunc quidem modum scriptum legitur in Diogeniano reliquisque Graecarum paroemiarum collectoribus. Verum Plutarchus in Symposiacorum problematum decade quarta non fabam, sed cuminum scribit, nisi forte depravatus est codex : Ἐκεῖνο δέ πως ὑμᾶς λέληθε τοὺς περὶ ἅλα καὶ κύμινον, ὅτι τὸ μὲν ποικίλον ἐστί, τὸ δὲ ἥδιον, id est At illud fortasse vos fugit, quod aiunt, qui juxta salem ac cuminum, quod illud quidem lautius, hoc suavius. Rursum ejusdem operis decade quinta : Ἐζήτει Φλώρος ἑστιωμένων ἡμῶν παρ᾿ αὐτῷ, τίνες ἂν εἶεν οἱ περὶ ἅλα καὶ κύμινον ἐν τῇ παροιμίᾳ λεγόμενοι, id est Quaerebat Florus, cum apud ipsum coenaremus, quinam essent, qui in proverbio juxta salem et cuminum dicerentur. Apollophanes autem grammaticus sic eam quaestionem dissolvit, ut dicat adagium summam familiaritatem significare. Siquidem qui magnopere inter se familiares sunt, hi vel salem vel cuminum una coenant neque requirunt apparatum ullum ciborum. Unde et ille jocus est Octavii Caesaris ad quendam, a quo fuerat convivio perparco frugalique acceptus : Nesciebam me tibi esse tam familiarem. Huc pertinet etiam illud, quod suo loco referemus : Ἅλα καὶ τράπεζαν μὴ παραβαίνειν, id est Non oportet transgredi salem et mensam, hoc est amicitiae jus, quod his rebus conciliatur, non est violandum. Porro salis nomine frugalem victum innui, passim ex poetis licet cognoscere. Horatius in Odis :

Vivitur parvo bene, cui paternum

Splendet in mensa tenui salinum.

Idem in sermonibus :

Modo sit mihi mensa tripes et

concha salis puri.

Verum in divinationibus videtur magis religionis causa solitus apponi. Cur autem hic honos sali potissimum sit habitus, quaeritur apud Plutarchum in eo quem modo citavi loco. Nam et Homerus salem divinum appellat et Plato scripsit salem rebus divinis amicissimum familiarissimumque. Proinde Aegypti honoris causa prorsum a sale abstinent adeo ut ne panibus quidem vescantur sale conditis. Tametsi Plutarchus arbritatur Aegyptios hac gratia potius abstinuisse, si quando pure vivere vellent, quod praecipue libidinem irritare putetur idque propter calorem. Praeterea non est veri dissimile illos abdicasse sibi salem tanquam condimentum omnium suavissimum, ita ut non immerito obsoniorum obsonium appellari possit. Nam sunt qui hac de causa salem gratiam nominaverint, quod citra hunc omnia videantur insipida ingrataque. Quanquam illud maxime divinum in se sal habere videtur, quod a corporibus vita destitutis putrefactionem ac tabem arcet neque sinit prorsum interire diu morti velut resistens animaeque, quoad licet, vice fungens. Atqui nihil est anima divinius. Hujus ut est officium animantia tueri continereque neque sinere compaginem dilabi, itidem sal, animae exemplo, cohibet corporum harmoniam ad tabem tendentium et membrorum inter sese amicitiam conservat. Haec eadem ratione fulguris ignem sacrum ac divinum arbitrantur, quod ictorum corpora multo tempore perdurent neque putrescant. Habet et illud quasi divinum sal, quod vim quandam gignendi genuinam habere credatur vel hoc argumento, quod sicuti paulo superius dictum est, seminalem vigorem expergefacit acuitque. Proinde qui canibus alendis dant operam, salsis carnibus ac salsamentis eos pascunt, quo ad gignendum reddantur alacriores. Accidit huc, quod e navibus marinis immensa murium vis soleat enasci. Neque desunt qui dicant mulieres etiam citra virilem operam fieri gravidas, si salem linguant. Praeterea putant huc allusisse poetas, qui non sine causa finxerunt Venerem geniturae principem e salo natam fuisse, quam etiam ἁλιγενῆ, il est saligenam, cognominant. Quin iidem deos omneis marinos fecundos et plurimorum liberorum progenitores faciunt. Denique nullum est animal neque terrestre neque volatile perinde fecundum, ut sunt omnia marina.

Hujusmodi ferme de sale disseruntur apud Plutarchum, quae quidem hoc magis libuit referre, quod in Christianis etiam mysteriis, praecipue baptismi, quo renascimur atque denuo gignimur ad salutem, sal in primis admisceatur, ut ex his, quae veteres de sale senserunt, non nihil etiam theologus ad suum usum possit accommodare.

Index Adagiorum