I. 6. Salem et mensam ne praetereas. x

Ἅλα καὶ τράπεζαν μὴ παραβαίνειν, id est Salem et mensam ne praetereas. Ne negligas amiculorum consuetudinem aut ne violes amicitiae jura. Nam his rebus olim conciliabantur amici et familiares antiquitus mutua inter sese convivia actitabant. Quemadmodum testatur etiam Diogenes Laertius in vita Pythagorae. Et astipulatur Theocritus in Hyla :

Οἳ μίαν ἄμφω ἑταῖροι ἀεὶ δαίνυντο τράπεζαν,

id est

Qui ad mensam semper eandem

Cenabant ambo fidi nimirum ut amici,

loquens de Hercule ac Telamone. Tum Euripidis Hecuba Polymestoris exaggerans facinus hospitalis etiam mensae facit mentionem :

Κοινῆς τραπέζης πολλάκις τυχὼν ἐμοί,

id est

Mensa receptus saepe communi mihi.

Quin et Esdrae lib. I, cap. IV ita legimus : Nos ergo memores salis quod in palatio comedimus, quia laesiones regis videre nefas ducimus etc. Inde est quod, ut docet apud eundem Laertium Alexander in commentariis Pythagoricis, Pythagoras vetabat frangi panem, videlicet ne dissecaretur, quod amicos copularet. Idem censuit salem potissimum in mensa apponendum, quod aequitatis ac justitiae nos admoneat, ut quod et servet tueaturque quicquid occuparit et ex liquidissimis rebus, aqua marique, fiat. Origenes Adversus Celsum libro secundo Parium quempiam iambographum adducit, qui Lycomantem insectatus sit, quod salem ac mensam esset praetergressus. Idque detorquet ad Judam, Christi proditorem. Idem In Matthaeum sic loquitur de Juda : Neque salis ejusdem neque mensae neque panis communicati memor est factus. Atque haud scio an Christus ipse, religionis nostrae princeps, huc alluserit, ut illi consilium fuisse videtur in rebus multo vulgatissimis altissima mysteria sua recondere, praescius fore, ut hoc symbolum a Judaeis irrisum gentes amplecterentur. Certe apud Macedones patrio ritu foedus, quod sanctissimum vellent haberi, sic inibant, ut panem gladio divisum uterque libaret. Auctor Q. Curtius libro octavo.

Index Adagiorum