III. 5.Salem et fabam.xx
Ἅλα καὶ κύαμον, id est Salem et fabam, subaudiendum proposuerunt aut si quod aliud ad sententiam magis appositum verbum. Diogenianus admonet dici solitum de his, qui fingerent se scire quidpiam, quod nescirent, atque hinc esse natum proverbium, quod olim mos fuerit, ut divini salem et fabam proponerent. [Paroem.] Quod quoniam dubitabam, diversumne esset ab illo, quod in prima retulimus chiliade, an non, hic repetendum duxi. Nam hoc modo citatum invenio in vetustis Graecorum exemplaribus.