I. 1. Syncretismus. xi

Συγκρητισμός Cretico proverbio dicebatur, quoties fieret, ut qui modo videbantur hostes acerrimi, repente in summam concordiam redigerentur. Id quod frequenter evenire solet, maxime si quando malum aliquod inciderit utriusque commune. Plutarchus in commentario Περὶ φιλαδελφίας, id est De fraterna caritate, recenset simulque explicat paroemiam his verbis : Ἔτι τοίνυν ἐκεῖνο δεῖ μνημονεύειν ἐν ταῖς πρὸς τοὺς ἀδελφοὺς διαφοραῖς καὶ φυλάττειν, τὸ τοῖς φίλοις αὐτῶν ὁμιλεῖν καὶ πλησιάζειν τότε μάλιστα, φεύγειν δὲ τοὺς ἐχθροὺς καὶ μὴ προσδέχεσθαι, μιμούμενον αὐτὸ γοῦν τοῦτο τὸ Κρητῶν, οἳ πολλάκις στασιάζοντες ἀλλήλοις καὶ πολεμοῦτες ἔξωθεν ἐπιόντων πολεμίων διελύοντο καὶ συνίσταντο· καὶ τοῦτο ἦν ὁ καλούμενος ὑπ᾿ αὐτῶν συγκρητισμός, id est Praeterea oportebit et illud meminisse fratribus inter se dissidentibus observareque, ut potissimum eo tempore consuetudinem habeas et convictum cum illorum amicis. Rursum, inimicos fugias neque admittas ad familiaritatem, illud videlicet Cretensium exemplum secutus qui frequenter, cum factionibus et bellis intestinis inter sese pugnarent, invadentibus aliunde hostibus omissa contentione conjuncti sunt. Atque is erat, quem illi syncretismum appellabant. Hactenus Plutarchus. Simile quiddam refert de Sudracis et Mallis Quintus Curtius libro nono, quos alias bellare inter se solitos, periculi societas junxerat imminente Alexandro. Pertinet huc, quod alias ex Aristotele referemus : Συνάγει τοὺς ἀνθρώπους τὰ κακά, id est Conciliant homines mala. Adagium recte accommodabitur et in illos qui amicitiam ineunt, non quod sese ex animo diligant, sed quod alter alterius opis egeat aut quo veluti conjunctis copiis communem inimicum pessundent. Id quod his temporibus saepenumero factitari videmus, ut arma jungant alioqui inter se infensissimis animis. Tanta inest et Christianis hominibus ulciscendi rabies. Refertur et ab Apostolio quodam Byzantino, recentissimo apud Graecos proverbiorum coacervatore.

Index Adagiorum