II. 1. Ne in Melampygum incidas. xliii

Μὴ τῷ Μελαμπύγῳ περιτύχοις, id est Ne in Melampygum incidas, in lascivos et injuriosos homines quadrat. Est autem comminantis, ne quando incidant in eum, qui malefactorum poenas de eis sumat. Utitur hoc adagio Philostratus in Apollonii vita, lib. II : Καὶ τοῦτο ἴσως ἦν τὸ Μελαμπύγου τυχεῖν, id est Et hoc fortassis erat in Melampygum incidere. Aristophanes in Lysistrata :

Καὶ Μυρωνίδης γὰρ ἦν τραχὺς ἐντεῦθεν

Μελάμπυγός τε τοῖς ἐχθροῖς ἅπασιν,

id est Et Myronides enim erat hirsutus illinc Melampygusque hostibus omnibus. Melampygum dixit quasi vindicem ultoremque. Porro Melampygus Graecis significat eum, qui nigro sit podice ; quo quidem cognomento notatus est Hercules, quod eam corporis partem non Lydorum more vulsam, neque candidam, quemadmodum effeminati solent, sed nigris pilis hirsutam ac silvosam haberet. Nam Graeci, quemadmodum molles et imbelles fractosque deliciis πυγάργους καὶ λευκοπύγους appellant, itidem e diverso fortes ac strenuos μαλαμπύγους vocare consueverunt, ut auctor est Lycophronis interpres. Idem ostendit paroemiam ad hunc quoque modum efferri : Οὔπω Μελαμπύγῳ τετύχηκας, id est Nondum in Melampygum incidisti. Proverbium ex hujusmodi quadam historia natum existimant, quam partim ex Suida, partim ex Gregorii Nazianzeni enarrationibus adscribemus. Olim duo quidam fratres erant, omni genere maleficiorum passim in omneis debacchantes, unde et ex morum atrocitate nomina repererunt, nam alter Passalus dictus est, alter Achemon, sive ut alicubi legitur, Acmon. Hos mater, nomine Sennonis, ubi videret atrocia facinora passim patrantes, jussit cavere, ne quando in Melampygum inciderent. Evenit deinde, ut Hercules aliquando sub arbore quadam dormiret, armis in eandem reclinatis. Accesserunt Cercopes, sive Perperi fratres, utrumque enim scriptum invenitur, et Herculem somniantem ipsius armis aggredi tentarunt. Ille protinus sensit insidias et correptos ac vinctos de clava a tergo suspendit leporum ritu, atque ad eum modum gestabat. Ille pendentes capitibus deorsum demissis, cum Herculis posticum nigris pilis horridum atque hispidum viderent, materni moniti memores super hac re inter sese confabulabantur. Quod simul ac audisset Hercules, hoc cognomine delectatus et in risum effusus eos vinculis solutos dimisit. Notat hanc historiam Plutarchus in libello De discrimine amici et adulatoris, cum ait Herculem Cercopibus fuisse delectatum. Meminit et Herodotus in septimo de loco dicto lapide Melampygo et Cercopum sede. Quo sane loco lapsus est insigniter Laurentius Valla, quod fabulam hanc aut nesciret, aut certe non meminerit. Plutarchus in libello De puerum educatione refert et hoc inter Pythagorica aenigmata : Μὴ γεύεσθαι τῶν μελανούρων, id est Non gustanda, quae nigra sunt cauda, atque hunc in modum interpretatur : abstinendum a convictu mortalium atrorum et improborum ; quanquam hoc a proverbio diversum.

Index Adagiorum