Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1635

II. 7Cercopum coetus.xxxv

Ἀγορὰ Κερκώπων, id est Coetus Cercopum, de conciliabulo conventuque versutorum et improborum hominum dicebatur. Narrant enim Cercopes quosdam in Epheso fuisse notae fraudulentiae viros, qui suis dolis conati sint ipsi Jovi imponere. Hos admonuerat mater, ne in Melampygum inciderent, id quod evenit ; nam post ab Hercule vincti sunt jussu Omphales. Quidam aiunt quosdam ob imposturas et malas artes κέρκωπας quasi caudatos appellatos fuisse apud Ephesios atque Athenienses, ut idem sit sensus hujus adagionis et illius, cujus alibi meminimus : Λύκου δεκάς. Torquet hoc convicium Aeschines in Demosthenem : Ὅτι μὲν οὖν ἦν ποθ᾿ ὁ κέρκωψ ἢ τὸ καλούμενον παιπάλημα ἢ τὸ παλίμβολον ἢ τὰ τοιαῦτα ῥήματα, οὐκ ᾔδειν πρότερον· νυνὶ δὲ ἐξηγητὴν τοῦτον λαβὼν τῆς πάσης κακοηθείας μεμάθηκα, [Leg., 40] id est Aliquando fuisse cercopem aut quod dicitur paepalema aut palimbolum antehac nesciebam ; nunc vero nactus hunc omnis malitiae expositorem didici. Videntur et illa duo verba paepalema et palimbolum fuisse jactata vulgo. Hesychius indicat παιπάλημα dictum hominem ποικίλον ἐν κακίᾳ, [Lex.] id est varium in malitia ; dictum apparet a πάλλω, quod est moveo (παι syllaba per conduplicationem adjecta est), cujus futurum παλῶ, et παιπαλᾶν est circumspicere ac scrutari nihilque non tentare, rursus παιπάλη subtilissima pars frumenti cribro excussi. Concussione fit utrumque, sortitio et frumenti purgatio ; unde πάλος sors et πάλη farina. Proinde qui se vertunt in omnia, paepalematis scommate notati videntur, simul allusum suspicor ad voces ; nam παῖς puerum sonat et παλεύω venor sive in retia duco. Idem exponit multis verbis, quid sit παλίμβολον, nimirum hominem, qui sibi minime constat, sed facile in diversum revolvitur. Suspicor convicium sumptum ab instrumentis sic arte confectis, ut facile recurrant in diversum, atque hinc detortum in hominem lubricae fidei.