II. 1. Noctuinum ovum. xliv

Γλαύκειον ᾠόν, id est Noctuinum ovum. Refertur a Nicolao Perotto in Copiae cornu proverbii loco, nec explicatur tamen. Fortassis antiquitus abstemium et a vino abhorrentem hoc adagio significabant. Philostratus enim in vita Apollonii, libro tertio, de ovo noctuae rem oppido quam prodigiosam refert. Itaque satius est ipsius referre verba : Τὴν γλαῦκα, inquit, χρὴ ἐπιφυλάττειν, οὗ νεοττεύει, καὶ τὰ ᾠὰ σπάσαντα δοῦναι μασᾶσθαι τῷ βρέφει συμμέτρως ἕψαντας. Εἰ γὰρ βρώσεταί τι τούτων πρὶν οἴνου γεύσασθαι, μῖσος πρὸς τὸν οἶνον αὐτῷ ἐμφύσεται, καὶ σωφρονέστατα διακείσεται, id est Observandum, ubi loci niduletur noctua ; deinde ova subducere oportebit, eaque mediocriter cocta infanti mandenda dare. Quod si quid ex his ederis, prius quam degustarit vinum, inseretur illi vini odium, adeo ut in omnem vitam quam maxime sobrius sit futurus. Aelianus libro De naturis animantium primo fabulam refert paulo magis etiam, quam haec est, anilem. Eam quoque praestiterit ipsius auctoris recensere verbis : Οἱ πελαργοὶ λυμαινομένας αὐτῶν τὰ ᾠὰ νυκτερίδας ἀμύνονται πάνυ σοφῶς. Αἱ μὲν προσαψάμεναι ἀνεμιαῖα ἐργάζονται καὶ ἄγονα αὐτά. Οὐκοῦν τὸ ἐπὶ τούτοις φάρμακον ἐκεῖνό ἐστι· πλατάνου φύλλα ἐπιφέρουσι ταῖς καλιαῖς, αἱ δὲ νυκτερίδες ὅτ᾿ ἂν αὐτοῖς γειτνειάσωσι, ναρκῶσι καὶ γίνονται λυπεῖν ἀδύνατοι, id est Ciconiae noctuas ova sua perdere solitas arcent miro ingenio. Nam hae contactu reddunt ea subventanea steriliaque. Remedium igitur adversus haec illud adhibent : platani frondes in nidum convehunt, quas noctuae postea quam contigerint, torpescunt, ita ut jam nocere non queant. Hactenus Aelianus. Sunt qui negent noctuinum ovum inveniri. Proverbium itaque quadrabit vel in hominem nihili nulliusque frugis, juxta fabulamentum Aeliani, vel in rem raram inventu, juxta horum sententiam.

Index Adagiorum