II. 1. Amazonum cantilena. xlv

Ἀμαζόνων ᾆσμα, id est Amazonum cantilena, in delicatos ac lascivos et parum viros. Philostratus in Apollonii vita, libro quarto : Μειράκιον τῶν ἁβρῶν, οὕτως ἀσελγὲς νομιζόμενον, ὡς γενέσθαι ποτὲ καὶ τῶν Ἀμαζόνων ᾆσμα, id est Adulescens de numero mollium, usque adeo lascivus habitus, ut aliquando Amazonum quoque fuerit cantio. Quid autem sibi velit Amazonum cantio, fateor mihi nondum satis compertum apud idoneos auctores ; nisi si cui placet, ut accipiamus amazones ludibrii causa in molles viros cantilenas solere celebrare. Quod si fas sit mutare scripturam, mihi nequaquam displiceat, ut pro Ἀμαζόνων μαζονόμων legamus. Sic enim appellant lancis genus praegrande, quo cibi inferuntur in convivium. Mos autem erat antiquitus, ut epulae lautiores tibicine praecedente inferrentur, ut accipenser. Horatius in extrema satira :

Mazonomo pueri magno discerpta ferentes

Membra gruis.

Verum hoc interim meum esto somnium, donec ab eruditis certius aliquid proferetur ; quod sane desperandum non est, in dies in lucem emergentibus novis auctoribus. Cum haec jam quartum essent aedita, prodiit opus Caelii Rodigini, qui tradit sibi videri proverbium hoc non de feminis Amazonum, sed in genere de tenuibus dici. Hoc commentum cum sit insigniter frigidum, quanto ipse verecundius, qui me professus sum nescire, quod nesciebam !

Index Adagiorum