II. 7Cercopissare.xxxvii
Κερκωπίζειν, id est Cercopissare, dicuntur vel qui lasciviunt aut qui adulantur, metaphora ducta ab animantibus, quae mota cauda adblandiuntur, ut Chrysippo placet Suida teste, [Lex.] vel qui molesti sunt obturbantque et obstrepunt, ut vox deflexa sit a Cercopibus illis Lydiis, quos Hercules, quod sibi cum Omphale cubanti petulantius obturbarent, amicae jussu vinctos de clava suspendit, quemadmodum retulimus in adagio Ne in Melampygum incidas.