I. 9. Areopagita. xli

Ἀρειοπαγίτης, id est, Areopagita. De tristi severoque dicebatur aut etiam de judice vehementer incorrupto. Invenitur et Σκυθρωπότερος Ἀρειοπαγίτου, id est Tristior Areopagita. Athenis summa erat Areopagitarum auctoritas. Hi erant judices, qui de capitalibus causis pronuntiabant tanta integritate, ut noctu atque in tenebris, non interdiu neque luci causas cognoscerent, quo non dicentes, sed dumtaxat, quae dicerentur, spectarent. Id ita esse testatur Lucianus in Sectis. Allusit ad proverbium Cicero ad Atticum libro primo : Senatus Ἄρειος πάγος nihil constantius, nil severius, nil fortius. Idem ejusdem operis libro quarto : Ex quo intellectum treis τοὺς ἀρεοπαγίτας, ambitum, comitia, interregnum, majestatem, totam denique rempublicam flocci non facere.

Index Adagiorum