II. 2Sybaritae per plateas.lxvii
Συβαρῖται διὰ πλατείας, id est Sybaritae per plateas. Contra fastuosius ingredientes per viam seseque velut ostentantes. Sumptum adagium a fastu luxuque Sybaritarum. Africanus in oratione, quae Cestis inscribitur : Sed enim, inquit, Sybaritae fastu praeturgidi. [Cesti, 1, fr. 11] Venustius erit, si paulo longius detorqueatur, veluti, si de homine insolentius se gerente aut arrogantius de se loquente, aut de stilo phaleratiore dicas : Συβαρίτης διὰ πλατείας. Cognatum est illi, quod alio dictum est loco : Ἀρειοπαγίτης. Refertur adagium a Suida [Lex.] atque Zenodoto. [Coll.]