Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 842

I. 9Atticus aspectus.xlii

Ἀττικὸν βλέπος, id est Atticus aspectus, perinde est quasi dicas : os impudens. In eos dicebatur, qui vultu ipso prae se ferebant impudentiam dicendique confidentiam. Nam hoc vitio notati sunt Atticorum mores. Aristophanes in Nubibus :

Ἐπὶ τοῦ προσώπου τ᾿ ἐστὶν Ἀττικὸν βλέπος,

[Nub., 1176] id est

Ac vultu in ipso aspectus Atticus eminet.

Sic enim loquitur Strepsiades de filio Socratica e schola redeunte, quem ex ipsa fronte conjicit malam causam agere posse, quod nescio quid Atticae astutiae simul atque impudentiae praeferret. Quin et Achilles apud Homerum Agamemnonem appellat κυνώπην ob impudentiam. [Il., I, 159] Tales et κυνοβλῶπας dici admonet Hesychius. [Lex., 4594]