Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 840

I. 9In tenebris saltare.xl

Ἐν τῷ σκότῳ ὀρχεῖσθαι, id est In tenebris saltare, est rem gerere clanculum nullo teste nulloque judice. Translatum ab iis, qui choros ducunt, quos in tenebris nemo queat dijudicare rectene an secus moveant pedes. Lucianus in Sectis : Ἐν σκότῳ, φασίν, ὀρχοίμεθα, [Hermot.] id est In tenebris, ut aiunt, saltaremus. Quibus ex verbis videtur adagium dici posse etiam in illos, qui temere nulloque judicio, nulla certa ratione rem agunt. Sentit etiam Lucianus nos philosophia destitutos, tanquam in tenebris saltaturos, ut quicquid in manus venerit, id esse credamus, quod quaerebatur. Apparet huc tacite allusisse Platonem libro De republica octavo : Ἵνα μὴ σκοτεινῶς διαλεγώμεθα, πρῶτον ὁρισώμεθα, [Rep.] id est Ne tenebrose disseramus, prius definiamus. Nam qui confuse disputat, velut in tenebris saltat.