Adagiorum Chiliades

I. 8Attollere supercilium, ponere supercilium.xlix

Plinius Supercilia, inquit, homini et pariter et alterne mobilia. Et in his pars animi ; negamus, annuimus. Haec maxime indicant fastus. Superbia aliubi conceptaculum, sed hic sedem habet ; in corde nascitur, hic subit, hic pendet. Nihil altius simul abruptiusque invenit in corpore, ubi solitaria esset. [Hist. Nat.] Hactenus ille. Inde proverbio attolli supercilium dicimus arrogantiam significantes, adduci supercilium fastidium indicantes. Citat et Suidas Ἀνασπῶντες τὰς ὀφρῦς καὶ τὰς γνάθους φυσῶντες [Lex.] id est Contractis superciliis et inflatis buccis. Quod Graeci unico verbo dicunt κατοφρυᾶσθαι. Lucianus a persona ad rem transtulit sermonem arrogantem ac superciliosum appellans κατωφρυωμένους λόγους. Poni dicitur supercilium, cum a fastu receditur. Et fastosos homines superciliosos nominamus. Denique simpliciter ipsum supercilium pro fastu atque arrogantia ponitur. Philosophorum supercilium quis ferat ? Porro quod Plinius ait superciliis annuere nos atque renuere, Homerum secutus est, apud quem versus hic aliquoties legitur :

Ἦ καὶ κυανέῃσιν ἐπ᾿ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων,

[Il., I, *] id est

Sic ait atque superciliis pater annuit atris.

Id aemulatus Maro :

Sic ait et totum nutu tremefecit Olympum.

[Aen.]