I. 8. Connivere. l

Proverbiali metaphora connivere dicuntur, qui prudentes culpam, quam intelligunt, indulgentia tamen ac studio dissimulant quasique non vident id, quod vident, quemadmodum vulgo loquuntur. Ut parentes ad leviora quaedam liberorum vitia connivent. Et natura ad quaedam adulescentiae vitia quasi connivet. Et maritis ad quaedam uxorum errata connivendum. Et corrupti judices in causa connivent. Hallucinamur imprudentes, caecutimus nolentes, connivemus data opera. Exempla crebra sunt in actionibus Ciceronis. Est autem connivere subinde claudere oculos, quemadmodum faciunt ii, qui propter imbellicitatem visus non ferunt lumen solis ; at ii facile falluntur. Contra qui ἀτενὲς ἐσορῶσι, id est qui fixis aspiciunt oculis, hos nihil potest suffugere. Quod nos connivere dicimus, Graeci vocant tum σκαρδαμυκτεῖν tum ἰλλωπεῖν. Unde est illud apud Aristophanem in Equitibus :

Βλέψον ἐς ἔμ᾿ ἀσκαρδάμυκτος,

id est Aspice in me inconniventer aut nihil connivens. Quod nos hallucinari, illi παραβλέπειν, quod nos caecutire, illi ἀμβλυώττειν. Quae quidem omnia, si transferatur ad res animi, pertinebunt ad proverbiorum rationem.

Index Adagiorum