I. 8. Bibe elleborum. li

Aristophanes in Vespis Πῖθ᾿ ἐλλέβορον, id est Bibe elleborum. Quo dicto significat insanire quempiam ; πῖθι vero dixit, non πίνε, quod, ut admonet interpres, hoc ad simplicem potum referunt grammatici, illud ad potionem pharmacorum. Idem ostendit et verbum hinc esse fictum ἐλλεβοριᾶν καὶ ἐλλεβορίζειν pro insanire. Quique parum animo constant ἐλλεβόρου δεῖσθαι, id est elleboro opus habere dicuntur. Atque iidem apud Latinos etiam auctores elleborum edere et elleboro sese purgare proverbio jubentur, propterea quod antiquitus plurimus usus fuerit hujus herbae ad levanda mentis et capitis vitia. Plinius libro Naturalis historiae vicesimoquinto, capite quinto, ellebori duo facit genera, sicut et Dioscorides libro quarto : candidum, quod Italia veratrum album appellat et nigrum, quod alii vocant entomon, etiam si in Dioscoride atomon legimus. Alii polyrrhizon, plerique melampodion vocant ab inventore Melampode vate vel ejusdem nominis pastore, quod is animadvertisset eo purgari capras ; deinde dato earum lacte sanavit Proetidas furentes. Sed A. Gellius Plinium secutus ait coloris discerniculum non in semine neque in virgultis, sed in radice apparere. Candido vomitiones cientur eoque stomachum et ventrem superiorem purgat. Nigro alvus inferior diluitur, utriusque periculosa sumptio, sed albi ut praestantior, ita periculosior. Quod ipsum tamen adeo vulgatum esse coepit, ut plerique studiorum gratia ad pervidenda acrius, quae commentabantur, saepius sumptitaverint. Nominatim autem Carneades Academicus scripturus adversum Stoici Zenonis libros, candido elleboro superiora corporis purgare solitus legitur, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam vigoremque mentis labefaceret. Nigri vero religiosum etiam usum fuisse testatur Plinius. Siquidem hoc et domos suffiebant purgabantque aspergentes et sese et pecora. Tum sollemni cum precatione colligebatur et superstitiosius, ut meminit etiam Theophrastus. Primum enim gladio circumscribebatur, deinde qui succisurus erat, exortum solis spectabat precabaturque, ut id sibi liceret diis concedentibus facere. Observabat et aquilae volatum ; quae si propius advolasset, moriturum eo anno qui succiderat, augurium erat. Ex Plinio igitur colligere licet utrumque genus tum candidum tum nigrum, cum ad alia complura mala tum adversus melancholiam remedium efficax habere. Unde et proverbium natum, quod tamen varie effertur. Plautus in Menaechmis :

Non potest haec res trium jugerum elleboro obtinerier.

Demosthenes Aeschinem in actione monet, ut sese purget elleboro. Lucianus in dialogo Menippi ac Tantali : Ληρεῖς, ὦ Τάνταλε, καὶ ὡς ἀληθῶς ποτοῦ δεῖσθαι δοκεῖς, ἀκράτου γε ἐλλεβόρου νὴ Δία, id est Desipis, Tantale, et, ut vere dicam, elleboro poto tibi est opus eoque sane meraco. Et apud eundem Rhadamanthus in secundo Verarum narrationum libro ita pronuntiat, ut Aiax traditum ab Hippocrate elleborum bibat, prius quam in heroum consortium recipiatur alludens ad ejus insaniam. Ibidem legitur non licuisse Chrysippo in beatorum insulam immigrare, nisi quartum jam sumpto elleboro. Nimirum illuc alluditur, quod ter in vita bibisse memoratur, ut testatur etiam Petronius in carmine quodam. Horatius :

Expulit elleboro morbum bilemque meraco.

Ovidius in Epistolis Ponticis libro IV :

I, bibe, dixissem purgantes pectora succos,

Quicquid et in tota nascitur Anticyra.

Persius : Anticyras melior sorbere meracas, insanum significans. Ausonius ad Theonem :

Elleborumque bibas Samii Lucumonis acumen.

Index Adagiorum