III. 5. Contrahere supercilium, inflare buccas. lxxi

Ὀφρῦς ἀνασπῶντες καὶ γνάθους φυσῶντες, id est Adductis superciliis et inflatis buccis. In fastuosos ac turgidos dictum Suidas admonet. Siquidem in superciliis, sicut alias ostendimus, arrogantiae sedes. Horatius inflatas buccas ad iracundiae retulit argumentum : Quin Jupiter ambas / Iratus buccas inflet. Divus Augustinus in libris Confessionum : Buccis typho crepantibus. Quo loco nonnulli perperam typo legunt. Mirum est autem Augustinum voce Graecanica tantopere delectatum, ut, cum fastum dicere posset, typhum dicere maluerit, nisi quod ea jam usu Latio donata videbatur. Traductum a ranis, quae per iram inflantur. Notus est apologus Aesopicus de rana per arrogantiam dirupta. Horatius :

Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.

Index Adagiorum