I. 8. Caecus caeco dux. xl

Τυφλὸς τυφλῷ ὁδηγός, id est Caecus caeco dux. Adagium Evangelicis quoque literis celebratum, quo libentius etiam refero. Uti licebit quoties indoctus indoctum docere, inconsultus imprudenti consilium dare conabitur. Allusit ad proverbium M. Tullius libro De finibus ultimo. C. autem Drusi domum compleri consultoribus solitam accepimus, cum quorum res esset, ipsi non videbant, caecum adhibebant ducem. Haec Cicero. Drusus enim jure consultissimus aliis prospiciebat animo, cum corporis oculis nihil cerneret. Cui confine est Horatianum illud Caecus iter ostendit. Horatius ad Scaevam : Caecus uti si monstret iter, tamen aspice. Quod quidem Porphyrion perinde dictum autumat, quasi dicas Sus Minervam. Praepostere enim res geritur, cum caecus videntibus iter commonstrare conatur. Apud Aristophanem in Pluto Carion servus stomachatur in herum, quod ipse videns Plutum oculis captum sequeretur :

Ὅστις ἀκολουθεῖ κατόπιν ἀνθρώπου τυφλοῦ,

Τοὐναντίον δρῶν ἢ προσῆκ᾿ αὐτῷ ποιεῖν.

Οἱ γὰρ βλέποντες τοῖς τυφλοῖς ἡγούμεθα,

Οὗτος δ᾿ ἀκολουθεῖ, κἀμὲ προσβιάζεται

, id est,

Luminibus ut qui captum et orbum homunculum

Sequatur a tergo hoc agens praepostere.

Nam qui videmus, ducimus caecos, at hic

Sequitur simulque cogit eadem facere me.

Index Adagiorum