I. 8. Dionis gry. xxxix

Τὸ Δίωνος γρῦ, id est Dionis gry. Recte dicetur, aut ubi quempiam magno animo contemnimus ac ne responso quidem dignum habemus aut cum rem nihili significamus. Nam de gry alio diximus loco. Adagium ortum ex eventu. Dion, Alexandrinus natione, praecipuam in philosophia laudem est consecutus. Huic erat frater luctator, nomine Topsius. Itaque cum quidam ex ejus concertatoribus Dionem probris incesseret fanda atque infanda in eum evomens multa interim turba ad convicium, ut fit, affluente ipse ne verbo quidem respondit maledictis, videlicet philosophiae dogmatum memor. Caeterum ubi jam intra aedium suarum vestibulum esset, — nam conviciator eo usque fuerat prosecutus — nihil iracundiae prae se ferens hoc tantum respondit οὐδὲ γρῦ, id est ne gry quidem. Juvenis autem animi impotens laqueo se praefocavit. Ea res in vulgi fabulam abiit.

Index Adagiorum