I. 8. Caeca speculatio. xli

Ἀλαοσκοπιή, id est Caeca speculatio, composita Graecis est dictio ἀπὸ τοῦ λάειν, quod est videre, inde ἀλαός, caecus, et σκοπεῖν, id est inspicere, ita Suidas ex Homero citans. Etymologus addit alias conjecturas ex Methodio citans idem dictum. Suidas proverbialem dictionem admonet, quoties aut connivent, quibus datum est negotium, aut ipsi nihil vident, quibus observandi parteis sunt delegatae. Translatum ab iis, qui e speculis sublimibus diligenter circumspectant undique et quod viderint, aliis renuntiant. Homerus aliquoties hoc habet : Οὐδ᾿ ἀλαοσκοπιὴν εἶχε, quod Etymologus citat ex Methodio, pro eo, quod est Haudquaquam caecutienter speculatus est. Uti conveniet, quoties significabimus aliquem rem sagaciter odoratum ac deprehendisse. Tanquam si dicas episcopos ad caetera supinos ac caecutientes, si quid extiterit, unde speretur quaestus nonnihil, ibi οὐκ ἀλαοσκοπιὴν ἔχειν. Aut contra si quis erat falsus aut hallucinatus Ταυτῇ μὲν ἀλαοσκοπιὴν εἶχες.

Index Adagiorum