I. 1. Sus Minervam. xl

Tritissimum apud Latinos auctores adagium, Ὗς τὴν Ἀθηνᾶν, id est Sus Minervam, subaudiendum docet aut monet, dici solitum, quoties indoctus quispiam atque insulsus eum docere conatur, a quo sit ipse magis docendus aut, ut Festi Pompeii verbis utar, cum quis id docet alterum, cujus ipse est inscius. Propterea quod Minervae artium et ingeniorum, ut diximus, tutela tribuitur a poetis. Porro sue nullum aliud animal magis brutum magisque sordidum, ut quod stercoribus impense gaudeat vel ob jecoris magnitudinem, quae sedes est concupiscentiae ac libidinis, vel ob narium crassitudinem et olfactum hebetem, unde fit ut non offendatur foetore ; tum adeo pronum, ciboque deditum, ut si forte sursum aspicere cogatur, protinus stupore sileat ob insolentiam, ut tradit Alexander Aphrodiseus. Nec est aliud magis indocile, proinde non ad usum aliquem, quemadmodum pecudes nonnullae, sed ad epulas dumtaxat a natura donatum videtur. Cui rei testis est Plinius lib. VIII, cap. LI. Animalium, inquit, hoc maxime brutum animamque ei pro sale datam, non illepide existimabatur. Idem affirmat Varro libro De re rustica secundo, Suillum, inquit, pecus donatum a natura dicunt ad epulandum. Itaque his animam datam pro sale, quae servaret carnem. Atque haec quidem verba quid sibi velint explicat M. Tullius libro De finibus bonorum quinto, Etenim omnium rerum, inquit, quas et creat natura et tuetur, quae aut sine animo sunt aut non multo secus, eorum summum bonum in corpore est, ut non inscite illud dictum videatur in suem, animum illi pecudi datum pro sale, ne putresceret. Sunt autem bestiae, in quibus inest aliquid simile virtutis ut in leonibus, ut in canibus, ut in equis, in quibus non corporum solum ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus aliquos videmus. Aristoteles in Physiognomicis scribit exigua fronte homines indociles et ad disciplinas ineptos videri atque ad suum genus pertinere, tanquam a docilitate humanisque artibus longe omnium alienissimum. Nam reliqua ferme docilitatis esse capacia, unde nunc quoque vulgo insipidos istos et quasi ventri atque abdomini natos sues appellare consuevimus.

Quin et Suetonius in catalogo illustrium grammaticorum refert Palaemonem arrogantia tanta fuisse, ut M. Varronem porcum appellaret, secum et natas et morituras literas. Praeterea si quid indoctum atque illiteratum significare volumus, id ex hara profectum dicimus. Quemadmodum M. Tullius in Pisonem : Ex hara productae, non schola. Hinc igitur natum adagium Sus Minervam. L. Caesar apud Ciceronem libro de Oratore secundo, Sic ego, inquit, Crasso audiente primum loquar de facetiis et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, fenum alios aiebat esse oportere. Idem Cicero libro de Academicis quaestionibus primo  : Nam et si non sus Minervam, ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet. Hieronymus in Rufinum : Praetermitto Graecos, quorum tu jactas scientiam. et dum peregrina sectaris, poene tui sermonis oblitus es, ne vetere proverbio Sus Minervam docere videatur. Usurpat idem verbis commutatis in epistola ad Marcellam, cujus initium Mensuram caritas non habet. M. Varro et Evemerus adagium ad fabulas retulerunt, id quod ex Pompeii verbis licet conjicere. Quam rem, inquit, in medio, quod aiunt, positam ineptis μύθοις involvere maluerunt, quam simpliciter referre. Celebratur a multis Demosthenis scomma, qui cum Demades vociferaretur in eum : Δημοσθένης ἐμὲ βούλεται διορθοῦν, ἡ ὗς τὴν Ἀθηνᾶν, id est Demosthenes vult me corrigere, sus Minervam, respondit : Αὕτη μέντοι πέρυσιν ἡ Ἀθηνᾶ μοιχεύουσα εἰλήφθη, id est Atqui nuper haec Minerva in adulterio fuit deprehensa. Dictum allusit ad Minervam virginem.

Index Adagiorum