I. 8. Ex eodem ore calidum et frigidum efflare. xxx

Ἐκ τοῦ αὐτοῦ στόματος τὸ θερμὸν καὶ τὸ ψυχρὸν ἐξάγειν, id est Eodem ex ore calidum ac frigidum proferre. Bilingues et qui eundem modo laudant modo vituperant, ex eodem ore calidum ac frigidum spirare dicuntur. Natum ex apologo quopiam Aviani fabulatoris. Saturus quidam, cum vehementer algeret hiberno gelu supra modum saeviente, a rustico quodam inductus est in hospitium. Admiratus autem cur homo inflaret in manus ori admotas rogavit cur ita faceret. Is respondit ut frigidas manus halitus tepore calefaceret. Deinde ubi extructo foco, apposita mensa, in pultem fervidam rursum inflaret, magis etiam admiratus sciscitatus est, quid hoc sibi vellet. Ut pultem, inquit, nimium ferventem halitu refrigerem. Tum satyrus surgens a mensa, Quid ego audio ?, inquit, Tun' eodem ex ore pariter et calidum et frigidum efflas ? Valebis, neque enim mihi ratio est cum ejusmodi homine commune habere hospitium. At hujusce rei, quam satyrus admirabatur, causam reddit Aristoteles in Problematis, sectione XXXIV, problemate septimo, idque ideo fieri putat, quod qui vehementius efflat, is non moveat universum aerem, sed ore contractiore paululum venti expiret, ut calor ab ore profectus a reliquo aere, quem ob impetum plurimum movet, continuo evanescat atque in frigus abeat. Id quod secus fit in eo, qui faucibus apertis universum aerem exhalat. Est huic confine quiddam in epistola Jacobi apostoli ; nam hujus nomine legitur. Ἐκ τοῦ αὐτοῦ στόματος βρύει τὸ γλυκὺ καὶ τὸ πικρόν, id est Ex eodem ore emanat dulce et amarum. Huc adscribi poterit, quod refert secundo libro Plinius plus quam prodigiosum fontem esse quendam in Dodona, qui, cum sit frigidissimus, et faces, si quis ardentes immergat, extinguat, si extinctae admoveantur, accendit. Quae omnia torquere licebit in rhetores, qui eadem norunt laudare et vituperare, elevare atque attollere. Item in jureconsultos, qui causam eandem nunc tuentur, nunc impugnant. Ad eum sensum detorsit Plutarchus, quod Circe eadem virga mentem adimit ac reddit, pecudes facit et homines. Extat apud Graecos hic senarius proverbialis :

Τὸν αὐτὸν αἰνεῖν καὶ ψέγειν ἀνδρὸς κακοῦ,

id est

Laudare eundem carpereque viri est mali.

Et Hebraeus vates, nempe Esaias, male ominatur iis, qui dicunt bonum malum, malum bonum, dulce amarum et amarum dulce. Athenaeus libro quarto docet esse fistulae genus a Graecis dicitur μάγαδις sive παλαιομάγαδις, quod idem et gravem et acutam vocem reddit. Unde versum adducit ex Alexandride :

Μάγαδιν λαλήσω μικρὸν ἅμα σοι καὶ μέγαν

Grande ac pusillum magade proloquar simul.

Id Graecis dicitur μαγαδίζειν sonare simul duas voces, gravem et acutam διὰ πασῶν, ut vocant musici. Aristoteles sectionis decimaenonae, problemate juxta Graecos codices decimooctavo, juxta Theodori versionem XVII, utitur eo verbo μαγαδίζειν quaerens cur haec sola harmonia, quam dixi, sonetur magade. Rursus in problemate XXXIX, juxta Graecos codices : Μαγαδίζουσι δὲ ἐν τῇ διὰ πασῶν συμφωνίᾳ, id est Magadissant in concentu diapason.

Index Adagiorum