I. 8. Oculatae manus. xxxi

Oculatas manus, dixit Plautus, quae promissa velint exhiberi re, non oratione promitti. Nam oculos habere, quibus videant exhibita, aures non habere, quibus audiant pollicitationes. Ita lena quaedam in Asinaria adulescenti montes aureos pollicenti, cum illa nihil commoveretur promissis,

Semper, inquit, oculatae nostrae sunt manus, credunt quod vident.

In eadem erat sententia leno ille Terentianus Sannio.

Nunquam, inquit, ego adeo astutus fui,

Quin quicquid possem, mallem auferre in praesentia potius.

Huc allusit Chaerea in Eunucho : Fac nunc promissa, ut appareant.

Index Adagiorum