I. 7Arabius tibicen.xxxii
Ἀράβιος αὐλητής, id est Arabius tibicen, aut Ἀράβιος ἄγγελος id est Arabius nuntius. In eos dici solitum, qui a semel coeptis nunquam desistunt. Quod vitii Flaccus cantoribus peculiare esse scripsit, ut jussi cantare nunquam adducantur, ut incipiant ; si injussi coeperint, nunquam desinant. Citatur ex Menandro :
[Lex., 3729] id est Arabiam ego Hercle tibiam excitavi. Meminit adagii Julius Pollux capite De loquacibus ad hunc modum : Ἀράβιος αὐλός, [Onom.] id est Arabia tibia. Citatur et Cantharus in Medea : Κιθαρῳδὸν ἐξηγείρατο Ἀράβιον, [Lex.] id est Citharoedum excitavit Arabium. Celebratur Graecis et hic versiculus de tibicine Arabio :Ἀράβιον ἆρα ἐγὼ κεκίνηκα αὐλόν,
id estΔραχμῆς μὲν αὐλεῖ, τεττάρων δὲ παύεται,
quod paululo precio provocaretur ad canendum, non nisi magna mercede desisteret. Adagium hinc natum existimant, quod olim tibiis canendi artem non discebant ingenui tanquam sordidam, sed hanc sola mancipia exercebant, quae plerumque ex Arabia producebantur. Deinde ingenuis usqueadeo placere coepit, ut indoctus haberetur quisquis hujus esset rudis, donec Alcibiades tibias abjiceret oris deformitate conspecta ad speculum. Conveniet et in eos, qui laborant morbo, quem Graeci vocant ἀπεραντολογίαν id est qui dicendi finem facere nesciunt. In quos extat illud Sophoclis :Drachma canit, sed quatuor compescitur,
[Flor., III, 36, 16] id estἈνὴρ γὰρ ὅστις ἥδεται λέγειν ἀεί,
Λέληθεν αὑτὸν τοῖς ξυνοῦσιν ὢν βαρύς,
Quicumque gaudet continenter proloqui,
Is se gravem esse quotquot adsunt non videt.