I. 7. Artem quaevis alit terra. xxxiii

Τὸ τέχνιον πᾶσα γαῖα τρέφει, id est Artem quaevis alit regio. Proverbialis sententia, qua significatum est certissimum viaticum esse eruditionem aut artificium aliquod. Nam haec neque eripi possunt a latronibus et, quocumque terrarum abeas, te comitantur nihil adferentia sarcinae. Suetonius scribit aliquando Neroni praedictum a mathematicis fore ut imperio destitueretur. Unde vocem illam Neronis celeberrimam extitisse : Τὸ τέχνιον πᾶσα γαῖα τρέφει, quo majore venia meditaretur citharoedicam artem principi gratam, privato necessariam. Itaque cum intellegeret sibi pereundum, illud identidem dictitabat  : Qualis artifex pereo, velut indignum esset, qui tantus esset musicus, ut ubivis gentium vivere posset, nunc fame ad mortem adigi. Nec enim adsentior hoc loco interpretum sententiae, qui locum apud Suetonium hunc secus enarrant. Idem nullo convicio magis offensus est quam quod quidam illum malum citharoedum appellasset. Idem evenit Dionysio Syracusano tyranno, qui imperio exutus Corinthi ludum aperuit ac pueros literas et musicam docuit. Apparet autem senarium esse, quem citat Suetonius, sed paucarum syllabarum commutatione depravatum ; fortassis sic restituetur :

Τὸ τέχνιόν γε πᾶσα γαῖα ἐκτρέφει.

Fertur inter Graecorum sententias hujusmodi senarius ab hoc proverbio non admodum dissidens :

Λιμὴν ἀτυχίας ἐστὶν ἀνθρώποις τέχνη,

id est

Ars ipsa inopiae portus est mortalibus,

hoc est unicum confugium in egestate ars est. Unde qui sapiunt, etiam si suppetat abunde res familiaris, tamen liberos suos opificium aliquod discere cogunt, quo si contingat, ut fortuna auferat opes aut in exilium ire jubeantur, sit quo sibi victum parent. At nunc plerique, quibus domi nihil est, in divitum familiis consenescunt, unde si pellantur, aut mendicandum sit aut tollendum, quod non posuerunt, contra Platonis legem. Qui scripsit Cornucopiae, Latinum citat simillimum huic proverbium, opinor, vulgo jactatum : Sua cuique ars pro viatico est. Honestissimum sane viaticum, modo ars sit honesta. Caeterum nunc passim obambulant, quibus nulla est ars, sed condonationes ac dispensationes, ut vocant, emptas ac revendendas pro viatico circumferunt.

Index Adagiorum