Adagiorum Chiliades

I. 7Telluris onus.xxxi

Γῆς βάρος, id est Terrae onus. De homine vehementer inutili, qui nihil aliud quam terram suo pondere gravet. Refertur inter adagia Graecanica natum ex Homero, apud quem Achilles Iliados Σ hoc pacto loquitur indigne ferens otium et quod non ineat praelium cum reliquis copiis :

Ἀλλ᾿ ἧμαι παρὰ νηυσὶν ἐτώσιον ἄχθος ἀρούσης,

[Il., XVIII, 104] id est

Navibus assideo telluris inutile pondus.

Rursum in Odysseae Y :

Οἷον μέν τινα τοῦτον ἔχεις ἐπίμαστον ἀλήτην

Σίτου καὶ οἴνου κεχρημένον οὐδέ τι ἔργων

Ἔμπαιον οὐδὲ βίης, ἀλλ᾿ αὔτως ἄχθος ἀρούρης,

[Od., XX, 377] id est

Quem tandem nobis erronem adducis edacem

Enectumque fame vinique et panis egenum,

Artibus edoctum nullis neque viribus ullis

Pollentem ac tantum telluris inutile pondus.

Utitur eo Plato in Theaeteto : Οἴονται γὰρ ἀκούειν ὅτι οὐ λῆροί εἰσιν γῆς ἄλλως ἄχθη, [Theaet., 176d] id est Existimant enim se non haberi pro nugis et inutilibus terrae oneribus. Nec illepidum nec prorsus, ni fallor, ἀπροσδιόνυσον est, quod memorat Athenaeus libro octavo : Stratonicus quidam citharoedus Corinthi peregrinabatur. Hunc cum anicula quaedam fixis oculis intueretur idque diu, tandem, Quid, inquit, tibi per deos vis mater aut quid me sic continenter intueris ? Demiror, inquit illa, si matris uterus te decem menses ferre potuit, cum civitas angatur unum dumtaxat diem te portans. [Deipn., VIII, 349d] In tales quadraret epitaphium, quod Timocreontis Rhodii poetae, caeterum voracis ac bibacis, sepulcro inscriptum indicat Athenaeus libro X :

Πολλὰ πιὼν καὶ πολλὰ φαγὼν καὶ πολλὰ κάκ᾿ εἰπὼν

Ἀνθρώπους κεῖμαι Τιμοκρέων Ῥόδιος,

[Deipn., X, 415f] id est

Multum edi multumque bibi, mala plurima dixi in

Mortales, jaceo hic Timocreon Rhodius.