I. 7. In vino veritas. xvii

Ἐν οἴνῳ ἀλήθεια, id est In vino veritas passim apud auctores usurpatum adagium significans ebrietatem animi fucum tollere et quicquid in pectore conditum est, in apertum proferre. Unde divinae literae vetant vinum dari regibus, quod ibi nullum sit arcanum, ubi regnet ebrietas. Plinius libro XIV, capite XXII, scripsit vinum usqueadeo mentis arcana prodere, ut mortifera etiam inter pocula loquantur homines et ne per jugulum quidem redituras voces contineant. Vulgoque, inquit, veritas attributa vino est. Celebratur et Persae cujusdam apophthegma, qui negavit tormentis opus esse ad exquirendum verum, vino enim rectius elici, quod approbans Horatius in Odis

Tu lene, inquit, tormentum ingenio admoves

Plerumque duro ; tu sapientium

Curas et arcanum jocoso

Consilium retegis Lyaeo.

Idem in Arte poetica :

Reges dicuntur multis urgere culullis,

Et torquere mero, quem perspexisse laborent

An sit amicitia dignus.

Rursum alibi :

Quid non ebrietas designat ? Operta recludit.

Effertur et ad hunc modum apud Athenaeum libro II paroemia Οἶνος καὶ ἀλήθεια, id est Vinum et veritas. Quod largius poti non tantum effutiunt sua arcana, verumetiam audacius in alios loquuntur. Apud Plutarchum in vita Artaxerxis Sparamixas Mithridati per vinum quidam insolentius elocuto : Φθόνος μὲν οὐδείς, ὦ Μιθριδάτα, ἐπεὶ δέ φασιν Ἕλληνες οἶνον καὶ ἀλήθειαν εἶναι, id est Nulla quidem invidia est, o Mithridates, caeterum quando Graeci dicunt, vinum et veritatem esse etc. Celebratur a Graecis haec quoque sententia proverbialis : Τὸ ἐν τῇ καρδίᾳ τοῦ νήφοντος, ἐπὶ τῆς γλώσσης τοῦ μεθύοντος, id est Quod in corde sobrii, id in lingua ebrii. Theognis :

Ἐν πυρὶ μὲν χρυσόν τε καὶ ἄργυρον ἴδριες ἄνδρες

Γινώσκουσ᾿· ἀνδρὸς δ᾿ οἶνος ἔδειξε νόον,

id est

Aurum atque argentum fabris dignoscitur igni,

Vinum hominis prodens arguit ingenium.

Athenaeus hunc senarium citat ex Euripide :

Κάθοπτον γὰρ εἴδους χαλκός ἐστ᾿, οἶνος δὲ νοῦ,

id est

Forma aere lucet, vina produnt pectora.

Apud eundem Ephippus :

Οἴνου σε πλῆθος πόλλ᾿ ἀναγκάζει λαλεῖν,

Οὐκοῦν μεθύοντάς φασι τἀληθῆ λέγειν,

id est

Vis multa vini multa te cogit loqui,

Loqui proinde vera dicunt ebrios.

At idem libro X refert Anacharsidis dictum, Ὅτι ψευδεῖς δόξαι τοῖς μεθύουσι γίγνονται, id est Quod falsae opiniones accidunt temulentis ac mox narrat quiddam haud infestivum. Quidam e convivis dixerat Anacharsidi, Vxorem duxisti admodum deformem. At ille, Prorsus, inquit, idem mihi videtur, sed heus puer, porrige poculum meracius, ut illam faciam formosam. Non solum igitur amanti, verum etiam ebrio τὰ μὴ καλὰ καλὰ πέφανται, quemadmodum inquit Theocritus. Atqui verum qui potest dicere, qui labitur rerum judicio ? Sed veritas non semper respondet mendacio, verum interdum simulationi. Potest autem fieri, ut ex animo loquatur, qui tamen falsum dicat, et verum dicat, qui non vere loquatur. Postremo proverbium non sentit de insana temulentia, quae facit, ut quae fixa sunt, videantur ambulare et quae simplicia videantur multiplicia, sed de moderata, quae dysopiam ac fucum excutit. Alcibiades in Symposio Platonis : Τὸ δ᾿ ἐντεῦθεν οὐκ ἄν μου ἠκούσατε λέγοντος, εἰ μὴ πρῶτον μέν, τὸ λεγόμενον, οἶνος ἄνευ τε παίδων καὶ μετὰ παίδων ἦν ἀληθής, id est Quae vero nunc sequuntur, non prius audietis quam proverbium illud recensuerim : Vinum et cum pueritia et sine pueritia veridicum est. Quibus ex verbis liquet idem de pueritia, quod de vino proverbio jactatum fuisse. Durat et hodie vulgo tale proverbium non audiri verum, nisi a tribus hominum generibus : pueris, ebriis et insanis. Huc adscribendum arbitror versiculum illum proverbialem :

Ἡ γλῶσσ᾿ ἁμαρτάνουσα τ᾿ ἀληθῆ λέγει,

id est

Verum solet prolapsa lingua dicere.

Nam verum esse creditur, quod exciderit imprudenti, quandoquidem id demum vacat fictionis suspicione. Ex hujusmodi lapsu colliguntur et omina certioris fidei :

Saepe Neoptolemi pro nomine nomen Orestis

Exit et errorem vocis ut omen amo.

Denique M. Tullius in Topicis inter ea, quae certam faciunt fidem, commemorat pueritiam, somnum, inprudentiam, vinolentiam, insaniam.

Index Adagiorum