I. 7. Bos in lingua. xviii

Βοῦς ἐπὶ γλώττης, id est Bos in lingua. In eos, qui non audent libere, quod sentiant, dicere. Translatum vel a robore animantis, quasi linguam opprimens non sinat eam eloqui. Vel hinc quod Atheniensium nomisma quondam bovis obtinuit figuram. Item apud Romanos Servius rex ovium ac boum effigie primus signavit aes auctore Plinio libro decimooctavo, capite tertio. Idem testatur Plutarchus in Problematibus rerum priscarum, quod priscis omnis fere possessio erat in gregibus et armentis. Unde et a pecoribus dictam pecuniam volunt. Itaque qui mulctae pendendae metu deterriti reticerent aut qui pecunia corrupti loqui non auderent, bovem in lingua dicebantur habere. At Julius Pollux nono De rerum vocabulis libro proverbium hoc exponens his ferme consentanea commemorat addens ipsum nomisma bovem vulgo vocari solere. Proinde in Deliacis spectaculis, si cui munus dandum erat, praeconem pronuntiare solitum tot boves illi dabuntur. Bovem autem valuisse duabus drachmis Atticis, unde fuisse, qui crederent hoc nomisma Deliorum fuisse proprium, non Atheniensium. Addit item in Draconis legibus extare mentionem περὶ τοῦ ἀποτίνειν δεκάβοιον, id est de pendendis decem bubus, id est nummis decem. Neque defuisse, qui senserint Homerum quoque de nomismate locutum, non de animante, cum ait :

Χρύσεα χαλκείων, ἑκατόμβοι᾿ ἐννεαβοίων.

Verum hanc opinionem alio in loco refellit Julius Pollux ostendens illam fuisse commutationem rerum citra nummos. Qui scripsit scholia in Homerum libro secundo tradit bovem apud priscos in honore fuisse cum multis de causis, tum praecipue quod Apollini sacrum sit animal. Itaque in altera parte nomismatis insculpebant bovem, in altera faciem regiam. Adagium autem Julius Pollux effert ad hunc modum βοῦς ἐπὶ γλώσσῃ βέβηκεν, id est Bos in lingua incedit, admonens id dici solitum, ubi quis pecuniae causa taceret. Theognis :

Βοῦς μοι ἐπὶ γλώσσῃ,

id est

In lingua mihi bos.

Philostratus in vita Apollonii : Γλῶττάν τε ὡς πρῶτος ἀνθρώπων συνέσχε βοῦν ἐπὶ αὐτῇ σιωπῆς εὑρὼν δόγμα, id est Linguam primus hominum coercuit bovem in illa silentii inveniens decretum. De Pythagora loquitur, silentii auctore. Item in Scopeliano sophista : Καὶ οὐ χρὴ θαυμάζειν εἰ πεπεδημένοι τὴν γλῶττάν τινες καὶ βοῦν ἀφωνίας ἐπ᾿ αὐτὴν βεβλημένοι, id est Neque mirandum est, si quidam linguam habentes vinctam bove silentii eam occupante. Extat apud Aeschylum in Agamemnone :

Τὰ δ᾿ ἄλλα σιγῶ· βοῦς ἐπὶ γλώττης μέγας

Βέβηκεν,

id est

Taceo caetera ; linguam occupavit bos quidem

Ingens.

Index Adagiorum