I. 7Cornicari.xvi
Quin et Graeci proverbio κρώζειν dicunt pro eo, quod est inhiare praedae aut inepte garrire. Aristophanes in Pluto :
[Plut., 369] id estΣὺ μὲν οἶδ᾿ ὃ κρώζεις· ὡς ἐμοῦ τι κεκλοφότος
Ζητεῖς μεταλαβεῖν,
Interpres admonet esse proverbium in eos, qui cornicum more frustra cornicantur. Sunt autem verba Chremyli senis, qui ait se non ignorare, quid sibi vellet Blepsidemus sursum ac deorsum vertens orationem, dum studet furti confessionem elicere, nimirum ut conscius in praedae veniret. Persius satyra V :Quid crocites scio, nempe si quicquam rei
Furto involarim, ut hinc tibi partem feras.
[Sat., 5, 12] Usus est et divus Hieronymus in epistola ad Rusticum monachum. [Epist., 125, 16]Nescio quid tecum grave cornicaris inepte.