I. 7. Ex tripode. xc

Τὰ ἐκ τοῦ τρίποδος, id est Ex tripode dicta. Dici solitum de iis, quae vehementer vera atque indubitata videri volumus. Effertur varie adagium : Ὡς ἐκ τρίποδος, id est Tanquam ex tripode dicta, Τάδε ἐκ τρίποδος, id est Haec ex tripode dicta, id est certissima perinde quasi ex Apollinis oraculo profecta. M. T. in epistola quadam ad Brutum : Haec ex oraculo Apollinis Pythii aedita tibi puta. Translatum a tripode vel Delphica vel Pythia. Nam haec duo oracula quondam summam fidem apud mortales obtinuerunt. De Pythio testatur Strabo libro Geographiae IX., fuisse quondam celebratissimum idque liquere thesauris ingentibus inibi constructis, in quos sacrae inferrentur pecuniae, tum operibus praestantissimorum artificum. Deinde ludis Pythiis illic celebratis, denique innumerabilibus oraculis, quae mandata literis extarent. Tripodem ita describit : Auctores, inquit, certi memorant divinum ipsum domicilium, profundam et curvam esse speluncam non admodum lato patentem ore. Atque hinc auram reddi sacro efflante numine. Excelsum autem ostio imminere tripodem ; quem simul atque Pythia vates inscenderit, hausto divinationis spiritu responsa edere partim metro partim oratione libera. Comicus : Non Apollonis magis verum atque hoc responsum est. Plato libro De legibus XII : Ne si Pythius quidem affirmaverit. Quin illae quoque figurae proverbium resipiunt Quicquid dixerit oraculum videri vult. Quicquid dixerit legem esse vult et Stoicorum δόγματα, id est decreta. Et quod apud Plinium de medicis ait Cato : et hoc puta vatem dixisse, id est Existima verum fore quod dixi. Ipse Plinius alibi : Utinamque falsum hoc et non a vate dictum quam plurimi judicent. Et Plutarchus in commentario De dignoscendo adulatorem ab amico : Εὖτ᾿ ἀκούσας ὅ τι ἂν εἴπῃ χρησμὸν εἰληφέναι φήσας οὐ γνώμην ἄπεισιν, id est Cum is audito quicquid dictum fuerit, ita discedit, ut existimet se oraculum accepisse, non sententiam. Caeterum ab his nonnihil diversa sunt, quae Athenaeus II Dipnosophistarum libro commemorat nempe in Bacchi certaminibus praemium fuisse tripodem atque ob id qui vera dicerent vulgo de tripode loqui dictos. Tripodem autem fuisse lebetem tribus fultum pedibus. Hujus duo erant genera : alterum Apollinis ob veritatem oraculorum, alterum Bacchi, in quo vinum miscebatur, quod ebrii vera loquantur, quemadmodum dictum est in proverbio In vino veritas. Simili figura dixit Galenus libro Περὶ φυσικῶν δυνάμεων primo velut ex adyto : Ἀπεφήνατο γὰρ ὁ Λύκος οὗτος, ὥσπερ ἐξ ἀδύτου τινὸς χρησμὸν ἀποφθεγγόμενος, περίττωμα τῆς τῶν νεφρῶν θρέψεως εἶναι τὸ οὖρον, id est Pronuntiabat enim Lupus iste, perinde quasi ex adyto quopiam redderet oraculum, quod superfluum est ex nutrimento renum, id esse urinam.

Index Adagiorum