I. 6Ne quid nimis.xcvi
Alterum diversis verbis eandem ferme sententiam complectitur Μηδὲν ἄγαν id est Ne quid nimis, quam quidem tanquam vulgo celebratam Terentius in Andria etiam Sosiae libertini personae tribuit. [Andr., 61] Diogenes Laertius Pythagorae adscribit. [Vit., I, 2, 63] Aristoteles tertio Rhetoricorum libro ad Biantem auctorem refert tractans de juvenum immoderatis affectibus, quos ait ubique nimia vehementia peccare ; nam et amare nimium pariter et odisse nimium. Senes non item, sed ut ipsius Aristotelis utar verbis : Κατὰ τὴν Βίαντος ὑποθήκην καὶ φιλοῦσιν ὡς μισήσοντες καὶ μισοῦσιν ὡς φιλήσοντες, [Rhet., II, 1389b] id est Juxta Biantis admonitionem et amant tanquam osuri et oderunt tanquam amaturi. Sunt qui Thaleti tribuant, sunt qui Soloni teste Laertio. Plato quodam loco ex Euripide citat. [Phileb., 45d] Neque desunt, qui ad Homerum veluti fontem referant, cujus hi versus sunt in Odysseae Ο :
[Od., XV, 69] id estΝεμεσσῶμαι δὲ καὶ ἄλλῳ
Ἀνδρὶ ξεινοδόκῳ, ὅς κ᾿ ἔξοχα μὲν φιλέῃσιν
Ἔξοχα δ᾿ ἐχθαίρῃσιν· ἀμείνω δ᾿ αἴσιμα πάντα,
Idem in Iliados Κ :Mihi nequaquam is placet hospes,
Qui valde praeterque modum simul odit amatque,
Sed puto rectius esse, ut sint mediocria cuncta.
[Il., X, 249] id estΤυδείδη, μήτ᾿ ἄρ με μάλ᾿ αἴνεε μήτε τι νείκει,
Equidem ad Hesiodum referre malim. Cujus illud est in opere, cui titulus Ἔργα καὶ ἡμέραιNe nimis aut laudes, Tytida, aut vituperes me.
[Op., 694] id estΜέτρα φυλάσσεσθαι· καιρὸς δ᾿ ἐπὶ πᾶσιν ἄριστος,
Euripides cum aliis aliquot locis tum in Hippolyto coronato :Mensuram serva, modus in re est optimus omni.
[Hipp., 264] id estΟὕτω τὸ λίαν γ᾿ ἧσσον ἐπαινῶ
Τοῦ μηδὲν ἄγαν,
Est vehemens quam quod vulgus ait :Sic equidem minus approbo quicquid
Pindarus apud Plutarchum : Σοφοὶ δὲ καὶ τὸ μηδὲν ἄγαν ἔπος αἴνησαν περισσῶς, [Cons. Apol., 116d] id est Sapientes hoc verbum, ne quid nimis, praeter modum laudarunt. Sophocles in Electra :Ne quid nimium.
[Elec., 177] id estΜήθ᾿ οἷς ἐχθαίρεις ὑπεράχθεο μήτ᾿ ἐπιλάθου,
Plautus in Poenulo : Modus omnibus in rebus, soror, est optimus. [Poen., 238] Eodem pertinet Homericum illud Iliados N :Ne nimium praeterque modum te torqueat ille,
Quem odisti, sed nec neglexeris immemor hostem.
[Il., XIII, 636] id estΠάντων μὲν κόρος ἐστί, καὶ ὕπνου καὶ φιλότητος
Μολπῆς τε γλυκερῆς καὶ ἀμύμονος ὀρχηθμοῖο,
Id imitatus videtur Pindarus in Nemeis :Cunctarum rerum saties contingit, amorisque
Et somni et blandae citharae choreaeque decentis.
[Nem., 7, 52] id est Satietatem habet et mel et jucundi flores Veneri. Plinius libro XI : Perniciosissimum autem et in omni quidem vita, quod nimium. [Hist. Nat., XI, 284] Horatius :Κόρον δ᾿ ἔχει
Καὶ μέλι καὶ τὰ τέρπ᾿ ἄνθ᾿ Ἀφροδίσια,
[Serm., I, 1, 106] Rursus idem :Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
[Epist., I, 18, 9] Phocylides : Πάντων μέτρον ἄριστον, [Sent., 36 D] id est Omnium modo optimus. Et Alpheus in epigrammate :Virtus est medium vitiorum utrimque redactum.
[Anth. Graec., IX, 110, 4] id estΤὸ μηδὲν γὰρ ἄγαν ἄγαν με τέρπει,
Quintilianus scripsit modum in pronuntiatione regnare, quemadmodum in caeteris omnibus. [Inst., XI, 3, 181] Denique Plutarchus in Camillo docet pietatem esse mediam inter contemptum numinum et superstitionem : Ἡ δὲ εὐλάβεια καὶ τὸ μηδὲν ἄγαν ἄριστον, [Vit. Cam., 6, 6] id est Pietas autem et, quod aiunt, ne quid nimis optimum est. Nihil autem est rerum omnium, in quo non peccari queat nimietate praeter amorem Dei, quod aliis verbis fatetur et Aristoteles pro deo supponens sapientiam. Huc pertinet quod ex poeta quopiam refert Athenaeus libro I de laudibus vini :Hoc ne quid nimium, nimis placet mi.
[Deipn., II, 37b] id estΠάσας δ᾿ ἐκ κραδίας ἀνίας ἀνδρῶν ἀλαπάζει
Πινόμενος κατὰ μέτρον· ὑπὲρ μέτρον δὲ χερείων,
Atqui omneis hominum pellit de pectore curas,
Si modice biberis, sin absque modo nociturum est.