I. 6Sponde, noxa praesto est.xcvii
Ἐγγύα, πάρα δ᾿ ἄτη id est Sponde, sed noxa praesto est. Quae quidem omnia Socrates apud Platonem putat ad eandem sententiam pertinere. [Charm., 165a] Nam qui pro altero fidejubet, id pollicetur, quod non sit in ipso situm praestare, nempe fidem alienam. Sed primum illud Apollini tribuit, reliqua duo a mortalibus adjecta credit. Plinius libro VII, capita trigesimosecundo cuncta pariter adscribit Chiloni, sed ita ut oraculorum vice fuerint habita Rursus, inquiens, mortales oraculorum societatem dedere Chiloni Lacedaemonio tria praecepta ejus Delphis consecrando aureis literis, quae sunt haec : nosse se quemque et nihil nimium cupere comitemque aeris alieni atque litis esse miseriam. [Hist. Nat., VII, 119] Explicuit Plinius, quid sit spondere. Fidejubemus enim pro eo, cui creditur pecunia et saepe fit, ut fidejussor cogatur creditori numerare pecuniam. Fidejubemus et apud judices de sistendo reo atque illo fallente plectuntur vades. Et hoc dictum ad Homerum auctorem referunt. Cujus hoc est carmen Odysseae Θ :
[Od., VIII, 351] Chersias apud Plutarchum in Convivio Platonis refert ad fabulam Homericam de Ate, quae quod adfuerit Jovis sponsioni de nativitate Herculis, ab eo praecipitata est in terram. [Sept. Sap., 164c] Citantur ac laudantur haec tria apophthegmata a Plutarcho in libello De futili loquacitate. [Garr., 511b]Δειλαί τοι δειλῶν γε καὶ ἐγγύας ἐγγυάασθαι.