I. 6. Nosce teipsum. xcv

Ad eandem sententiam pertinent tria illa inter omnia sapientum apophthegmata vel maxime celebrata, adeo ut, quemadmodum in Charmide testatur Plato, pro foribus templi Delphici ab Amphictyonibus inscripta veluti digna deo viserentur. Quorum primum est Γνῶθι σεαυτόν, id est Nosce teipsum. In quo modestiae mediocritatisque commendatio est, ne nobis vel majora vel etiam indigna sequamur. Nam hinc omnis vitae pestis oritur, quod sibi quisque blanditur et quantum aliis praeter aequum detrahit, tantum sibi philautiae vitio praeter meritum tribuit. M. Tullius ad Quintum fratrem libro tertio : Et illud γνῶθι σεαυτόν noli putare ad arrogantiam minuendam solum esse dictum, verum etiam ut bona nostra norimus. Fertur hic quoque senarius inter sententias proverbiales :

Τὸ γνῶθι σαυτὸν πανταχοῦ 'στι χρήσιμον,

id est

Ubique confert, ut teipsum noveris.

Citatur a Nonio Marcello satyra quaedam Varronis hoc titulo Γνῶθι σεαυτόν. Ovidius De arte amandi :

Fama celebrata per orbem

Littera, cognosci quae sibi quemque jubet.

Juvenalis : E coelo descendit γνῶθι σεαυτόν. Ovidius hanc sententiam ad Pythagoram auctorem refert. Platonicus Socrates ab Apolline profectam arbitratur. Plato in Phaedro : Οὐ δύναμαί πω κατὰ τὸ Δελφικὸν ἐπίγραμμα γνῶναι ἐμαυτόν, id est Nondum possum meipsum juxta Delphicam inscriptionem cognoscere. Sunt qui ex Homero tanquam Oceano hanc quoque mutuo sumptam existiment, apud quem Hector, cum in reliquos omneis impetum faceret, tamen Ajacem ut se praestantiorem declinavit. Sic enim ait poeta :

Αἴαντος δ᾿ ἀλέεινε μάχην Τελαμωνιάδαο,

id est

Congressum Ajacis fugit Telamone creati.

Diogenes Thaleti tribuit. Apud hunc Antisthenes Phemonoae asscribit, caeterum Chilonem usurpasse. Thales autem rogatus Τί ἐστὶ δύσκολον ; ἔφη, τὸ ἑαυτὸν γνῶναι· τί εὔκολον ; ἄλλῳ ὑποτίθεσθαι, id est Quid est difficile ? respondit, se ipsum nosse; quid facile ? alterum admonere. Macrobius primo in Scipionis somnium commentario tradit cuidam Delphicum oraculum consulenti, quonam itinere posset ad felicitatem pervenire, responsum ad hunc modum : Si teipsum cognoveris. Id autem oraculum redditum fuit Croeso, ut auctor est Xenophon in Paedia Cyri. Citatur a gnomologis Graecis hic ex Antiphane senarius  :

Εἰ θνητὸς εἶ, βέλτιστε, θνητὰ καὶ φρόνει,

id est

Praeclare, si mortalis es, mortalia

Fac cogites.

Eandem sententiam sic extulit Pindarus :

Θνατὰ θνατοῖς πρέπει,

id est Mortalia mortales decent. Demonax interrogatus quando coepisset philosophari, posteaquam, inquit, coepi nosse meipsum. Socrates quod Apollinis oraculo solus esset sapiens judicatus, cum Graecia tot haberet sophos, sic interpretatur, quod caeteros profitentes se scire quod nesciebant, hoc nomine vinceret, quod sciret se nihil scire et hoc unum se scire profitebatur. Caeterum hanc Socratis modestiam vicit Anaxarchus, qui praedicabat se ne id quidem scire, quod nihil sciret. Apud Menandrum comicum quispiam corrigit hoc omnibus laudatissimum dictum :

Κατὰ πόλλ᾿ ἂν ἐστὶν οὐ καλῶς εἰρημένον

Τὸ γνῶθι σαυτόν· χρησιμώτερον γὰρ ἦν

Τὸ γνῶθι τοὺς ἄλλους,

id est

Multis modis dictum videtur perperam

Cognosce teipsum ; magis enim in rem fuerat hoc

Cognosce caeteros.

Index Adagiorum