IV. 4. Quod non opus est, asse carum est. xcix

Catoniana velut oracula videntur apud veteres in proverbium abiisse, non secus atque illa Apollinis : Nosce te ipsum et Ne quid nimis. Quorum de numero commodissime dictum est quod in Epistola quadam ad Lucilium refert Seneca.Quod non opus est asse carum est. Vult autem Cato diligentem patrem familias vendacem esse, non emacem, et emere non quod opus est, sed quod necesse est. Nam quod non opus est, inquit, asse carum est. Hoc est : quantumvis parvo emptum, tamen carum est, si nec opus est eo. Vocat necesse quo carere non possis, velut arator aratro ; opus quod usui futurum sit, si quis habeat, sed ejusmodi tamen ut carere possis. Porro, quod opus non est, id est prorsus supervacaneum et inutile. Potest ad complures accommodari sententias : ut si quis dicat artem quampiam minimo negotio posse disci, quae tamen nihil sit frugis allatura, responderi posset : Quod opus non est, asse carum est.

Index Adagiorum