I. 6. Midae divitiae. xxiv

Μίδου πλοῦτος καὶ Μίδου πλουσιώτερος, id est Midae opes, et Mida locupletior, in proverbium abierunt propter immensas ejus regis opes, quae fabulis quoque compluribus fecere locum. Statius in Surrentino Pollii :

Vive Midae gazis, et Lydo ditior auro.

Fuit hic Midas Phrygiae tyrannus, cui juxta poetarum figmenta, concessum a diis est, ut propter Bacchum hospitio acceptum quod vellet, optaret accepturus quidquid optasset. Optavit ut quidquid corpore contigisset protinus in aurum verteretur. Historicorum literis proditum est huic puero dormienti formicas in os grana tritici congessisse, respondisse augures omnium mortalium illum ditissimum futurum atque ita evenisse. Huic Plinius primum attribuit locum inter insigniter divites libro tricesimotertio.

Index Adagiorum