I. 6. Non omnino temere est, quod vulgo dictitant. xxv

Apud Aristotelem usurpatur proverbii vice et apud eruditos jam olim in proverbium abiit nobilis illa Hesiodi sententia ἣν ἅπαντες ᾄδουσι, quemadmodum ait Aristides in defensione Periclis, quae dicit non usquequaque irritum esse solere, quicquid rumore populi jactatum fuerit. Ea est in operis volumine secundo, cui titulus Opera et dies :

Δεινὴν δὲ βροτῶν ὑπαλεύεο φήμην·

Φήμη γάρ τε κακὴ πέλεται, κούφη μὲν ἀεῖραι

Ῥεῖα μάλ᾿, ἀργαλέη δὲ φέρειν, χαλεπή δ᾿ ἀποθέσθαι.

Φήμη δ᾿ οὔ τις πάμπαν ἀπόλλυται, ἥντινα πολλοὶ

Λαοὶ φημίζουσι· θεός νυ τίς ἐστι καὶ αὐτή, id est,

Rumores hominum cures uitare molestos.

Fama malum est, oritur, surgitque facillima : verum

Difficile hanc perferre, grave est, sedare coortam.

Nam non ulla quidem prorsum perit irrita fama,

Per populos quaecumque volat, quia numen et ipsa est.

Potest bifariam accipi sententia. Nimirum aut non plane falsum videri, quod plurimis est in ore quodque populi consensus approbat, aut non prorsus aboleri posse rumorem etiam falsum, qui jam in vulgus dimanarit. Proinde admonet, ut sollicite caveamus, ne vel falso per temeritatem in fabulam vulgi venire contingat. Quod autem famam deam dixit, cum Homero sensit, qui compluribus locis Ὄσσαν suam inducit ; sic enim deam ipsam appellat. Et hunc aemulatus Vergilius in quarto Aeneidos :

Haec passim dea foeda virum diffudit in ora.

Index Adagiorum