III. 1Cinyrae opes.lxxv
Κινύρου πλοῦτος, id est Cinyrae opes. De immensis divitiis dicebatur. Simillimum illi Midae opes. Nam hujus regionem opulentissimam fuisse Naso satis indicat Metamorphoseon libro decimo :
[Met.] Pindarus in Nemeis meminit Cinyrae praedivitis : Σὺν θεῷ γὰρ φυτευθεὶς ὄλβος ἀνθρώποισι παρμονώτερος, ὅσπερ καὶ Κινύραν ἔβρισε πλούτῳ ποντίᾳ ἔν ποτε Κύπρῳ, [Nem.] id est Deo favente felicitas hominibus stabilior, quae sane et Cinyram opibus cumulavit olim in marina Cypro. Proverbii meminit et Plato libro De legibus secundo : Ἐὰν δ᾿ ἄρα πλουτῇ μὲν Κινύρα τε καὶ Μίδα μᾶλλον, ᾖ δὲ ἄδικος, ἄθλιός τ᾿ ἐστὶ καὶ ἀνιαρῶς ζῇ, [Leg.] id est Quodsi ditior quidem fuerit, quam Cinyra aut Mida, sit autem injustus, et miser est et moleste vivit. Suidas in dictione καταγηράσκω refert hunc ad modum : Καταγηράσαις Τιθωνοῦ βαθύτερον καὶ τοῦ Κινύρου πλουσιώτερον καὶ Σαρδαναπάλου τρυφηλότερον, ὅπως τὸ τῆς παροιμίας ἐπι σοὶ πληρωθῇ Δὶς παῖδες οἱ γέροντες, [Lex.] id est Consenescas Tithono profundius, Cinyra ditius, Sardanapalo deliciosius, ut in te compleatur proverbium Bis pueri senes.Gratulor huic terrae quod abest regionibus illis
Quae tantum genuere nefas : sit dives amomo
Cinnamaque costumque suam sudataque ligno
Tura ferat floresque alios Panchaica tellus,
Dum ferat et myrrham.