I. 5Caelo ac terrae loqui.lxxv
Qui frustra vociferantur, Caelo ac terrae loqui dicuntur. Sic enim solent qui diffidunt hominum praesidiis, exclamare O coelum, o terra. Theognetus apud Athenaeum libro tertio, [Deipn., III, 104c] ac rursus libro decimo quinto : [Deipn., XV, 671c]
id estΠεφιλοσόφηκας γῇ καὶ οὐρανῷ λαλῶν,
Οἷς οὐδέν ἐστιν ἐπιμελὲς τῶν σῶν λόγων,
Confine est illi quod alibi retulimus : Vento loqueris.Terrae loquens coeloque philosophatus es,
Sed hisce nulla est cura sermonis tui.