I. 5Momo satisfacere, et similia.lxxiv
Τῷ Μώμῳ ἀρέσκειν, id est Momo satisfacere, proverbialis est hyperbole. Hesiodus in Theogonia et Momi cujusdam meminit, quem ait Nocte matre, Somno patre progenitum. [Theog., 213] Huic deo mos est ipsum quidem nihil operis aedere, sed aliorum deorum opera curiosis oculis contemplari, et, si quid est omissum aut perperam factum, id summa cum libertate carpere. Nam μῶμος Graece reprehensionem sonat. Aristoteles De partibus animalium libro tertio meminit hujus qui naturam incusarit quod bobus cornua in capite ac non in armis potius addiderit, videlicet quo vehementius possint ferire. [Part. An., 3, 2] Ad quod allusisse videtur Lucianus, cum in secundo Verarum narrationum libro scribit se vidisse boves quosdam quibus cornua inessent, non in fronte, quemadmodum reliquis, sed sub oculis. [Ver. Hist., II, 3] Idque ita visum esse Momo. [Dear. Iud., 2] Hujus idem Lucianus cum aliis compluribus locis meminit, tum in Dialogo de haeresibus hujusmodi quandam de eo fabulam refert : Minervam, Neptunum et Vulcanum de principatu artificii inter se contendisse. [Hermot., 20] Et, ut quisque artis suae praecipuum aliquod specimen aederet, Neptunum taurum quendam finxisse, Minervam domum excogitasse, Vulcanum hominem composuisse. Momus delectus arbiter certaminis et artis expensor. Ille, inspecto uniuscujusque opere, praeter alia quae in reliquorum operibus reprehendit, illud potissimum in hominis opificio notavit quod artifex non in pectore fenestras aut hostiola quaedam addidisset, quo perspici posset quid in corde lateret, quod illi specuosum alioqui multisque recessibus sinuosum finxisset. Cujus fabulae mentionem facit et Plato. Philostratus in epistola quadam ad uxorem de Momo scribit in hanc ferme sententiam : hunc in Venere nihil alioqui quod reprehenderet invenisse, nisi quod sandalium illius calumniabatur, ut stridulum nimisque loquax ac strepitu molestum. [Epist., 21] Quod si Venus citra sandalium incessisset, ita ut emersit a mari, tota nuda, nullam omnino ansam carpendi Momus invenisset. Qui quidem deus tametsi non perinde gratus est atque caeteri, propterea quod pauci veram reprehensionem libenter admittant, tamen haud scio an ullus alius e maxima poeticorum deorum turba sit utilior. Quanquam nunc nostri Joves excluso Momo solam Euterpen audiant, blanda salutaribus anteponentes. Hic igitur Momus varias adagiorum formas suppeditat, vel cum Plato De republica libro sexto scribit philosophiae studium esse ejusmodi ut ne a Momo quidem possit reprehendi, vel cum Venus Lucianica, jam itura in judicium, negat se dubitaturam, etiamsi Momus ipse judicaturus esset, [Rep., VI, 487a] vel cum Cicero scribit ad Atticum libro quinto : Quod me maxime hortaris, et, quod pluris est quam omnia, in quo laboras, ut etiam Ligurino Momo satisfaciam, moriar si quicquam fieri poterit elegantius. [Att., V, 20, 6] Ergo proverbii speciem habebunt omneis id genus formulae : Haud dubitem tecum vel Momo judice decertare. Inculpatior est ejus viri vita quam ut vel Momus ipse possit carpere. Hanc faciem ne Momus quidem possit reprehendere. Nec Momum judicem recusarim. Haec vel Momo ipsi satisfaciant, et si quae fingi possunt consimiles. Ad hanc formam pertinet illud Ovidianum de forma Adonidis : Laudaret faciem Livor quoque. [Met., X, 515] Livor quoque laudaret faciem Breviter omneis id genus hyperbolae proverbii faciem obtinent veluti Terentianum illud :
[Adelph., 761] de familia deplorata. Item de loco vehementer munito : Hanc arcem ne Mars quidem ipse expugnarit. De homine praefracto ac pertinaci : Hujus animum ne Vertumnus quidem ipse verterit. De femina supra modum virosa : Hujus feminae libidinem ne Priapus quidem ipse satiarit. De re neutiquam probabili : Istud ne Pitho quidem ipsa persuaserit. De re tacitu difficili : Hoc ne Harpocrates quidem ipse aut Angerona continere queat. In tanto rerum strepitu ne Somnus quidem ipse somnum ceperit. De homine praeter modum suspicaci et diffidenti : Iste ne Fidei quidem ipsi fidem habeat. Nec fidei credit Hic vel Argum fallat, Argum fallere de vehementer astuto. Hic miserior est quam ut ei vel ipsa invidere possit Invidentia. Verum de his loquendi formulis admonuimus in operis hujus initio.Ipsa Salus, si cupiat,
Servare domum hanc non possit,