I. 4. Vento loqueris. lxxxv

Suidas addit et hoc : Ἀνέμῳ διαλέγῃ, id est Vento loqueris pro eo, quod est : inaniter. Nam ventus omnia dissipat cogitque evanescere. Unde et auris discerpta mandata dixit Vergilius, quae abierant in oblivionem. Plautus in Mostellaria :

Hic

Nescit quidem nisi foenus fabulari

Vento.

Consimili figura apud Athenaeum legitur : Γῇ καὶ οὐρανῷ λαλεῖν, id est Caelo ac terrae loqui.

Index Adagiorum