I. 5. Ollae amicitia. xxiii

Χύτρης φιλία, id est Ollae amicitia. In amicos istos vulgares quadrabit, quos patina, non benevolentia conciliat. De cujusmodi Juvenalis :

Te putat ille suae captum nidore culinae.

Nec male conjectat.

Hos arcanae litera mensae amicos nominant. Plutarchus item in libello, cui titulus Quo pacto dignoscas adulatorem ab amico, id genus homines αὐτοληκύθους καὶ τραπεζέας, vulgo dici solitos narrat, quod ventriculi cibique causa diligant, non ex animo, quique tum praesto sunt, quoties audiunt : Κατὰ χειρὸς ὕδωρ. Nam Aristophanes grammaticus apud Athenaeum libro nono tradit lotionem manuum, quae praecedebat coenam, vocari κατὰ χειρός, a coena, νίψασθαι. In eosdem, ni fallor, dictum est illud a Menandro comico citante Athenaeo :

Οἱ δὲ κατὰ χειρῶν λαβόντες περιμένουσι φίλτατοι,

id est

Manibus ut data est aqua, haerent tunc amici maxime.

Effertur ad hunc modum paroemia : Ζεῖ χύτρα ζῇ φιλία, id est Fervet olla, vivit amicitia.

Index Adagiorum