I. 5. Antiquiora diphtera loqueris. xxiv

Ἀρχαιότερα διφθέρας λαλεῖς, id est Antiquiora diphtera loqueris. In eos quadrat, qui nugas narrant aut de rebus nimium priscis et jampridem obsoletis ; nam diphtera res quaedam erat ex priscis illis fabulamentis relicta. Siquidem aiunt diphteram pellem fuisse ejus caprae, quae Jovem lactarit, in qua creditum est antiquitus illum omnia scribere, quae fierent. Unde quae nec in historicorum literis extarent nec in hominum memoria servarentur, ea velut ex Jovis diphtera petita dicebantur. Quin subinde apud Aristophanem ἀρχαῖα παλαιά, id est prisca atque antiqua, pro nugamentis leges, quod antiquitas fere fabulosissima sit, opinor, et ἀρχαϊκῶς pro eo, quod est : deliranter ac stulte. Simili modo vocamus κρονικά vetera et obsoleta desitaque. Sic apud Athenaeum lib. VII quispiam, Arrianus opinor : Ταῦτα σιτία κρονικά ἐστιν, ὦ ἑταῖρε, id est Isthaec Saturnia sunt, o amice, cibaria. Poetae fingunt Saturnum regno pulsum et hujus loco regnare Jovem.

Index Adagiorum